Добавил:
Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:

Латинский язык / Соболевский С.И. Хрестоматия для переводов с латинского языка на русский

.pdf
Скачиваний:
2
Добавлен:
11.03.2024
Размер:
10.92 Mб
Скачать

10.Eä quoque, quae vulgo recepta sunt, hoc ipso, quod incertum auctörem habent, velut omnium fiunt: quale est: „ubi amlci, ibi opes' (Quint. 5, 11, 41).

11.Cn. Cornelius Scipio in Hispania contra Poenos prospère pug-

 

navit,

duce hostium Magöne capto (Periocha Liv. 1. 21).

12. Atque

hoc scelesti in animum indücunt suum, Jovem se placare

 

posse

donis, hostiis: et opëram et

sumptum perdunt: id eo fit,

 

quia nihil ei acceptum est a pejüris

supplicii (Pl. Rud. Prol. 22).

13.

Verres

praedönum duces, accepta

pecuniä, dimlsit (Cic. Verr.

 

1, 4, 9).

 

14.

Ad duodëcim milia sunt caesa; capta plus quinque milia homi·

 

num, equi quadringenti, signa militaria sexaginta duo (Liv. 40,

 

33, 7).

 

 

15.Timotheus a pâtre acceptam gloriam multis auxit virtutibus (Nep. 13, 1).

16.Artaxerxi, regi Persarum, centum quindëcim filii fuere, sed très tantum justo matrimonio suscepti (Justin. 10, 1).

17.Captum oppidum est cum ingenti praeda (Liv. 21, 15, 1).

18.

Multi mentiuntur,

ut decipiant, multi,

quia decepti sunt (Sen.

 

Ira 2, 29, 2).

 

 

 

 

19.

Invidentiam

esse

dicunt

aegritudlnem,

susceptam propter alte-

 

rlus res secundas, quae

nihil noceant

invidenti (Cic. Tusc. 4,

 

8, 17).

 

 

 

 

20. Sum deceptä

tuis

et amans et femlnä

verbis (Ov. H. 2, 65).

 

 

 

385.

 

 

 

 

Facio.

 

1. Quae potui, feci; faciant meliora potentes (Adespoton).

2.

Cui prodest scelus, is fecit (Sen. Med. 590).

 

3.

Recte

et vera loquêre

(=loquëris), sed neque vere, neque tu

4.

recte

adhuc fecisti unquam

(Pl. Capt. 5, 2, 7= 960).

Homine imperlto nunquam quicquam injustius est,

 

Qui,

nisi quod ipse fecit,

nil rectum putat

(Ter. Ad. 1, 2,

 

18 = 9*).

 

 

 

5.

Ego semper pluris feci potioremque habui libertâtem multo,

6.

quam

pecuniam (Naevius =

Diehl p. 14).

 

Fecundi calices quern non fecëre disertutn? (Ног. Ер. 1,5, 19).

7.

Parvä

sunt haec; sed parvä istä non contemnendo majores nostri

8.

maximam hanc rem fecerunt

(Liv. 6, 41, 8).

 

Inöpem me copia fecit

(Ον. Μ. 3, 466).

 

9. Primus in orbe deos

fecit

timor (Petron. fr.

27 = Stat. Theb.

3, 661).

10.Nam genus, et proävos, et quae non fecimus ipsi, Vix eä nosträ voco (Ον. Μ. 13, 140).

11.Militis in galea nidum fecëre cohimbae.

Appäret, Marti quam sit arnica Venus (Petron. fr. 36).

12. M. Cato — homo virtuti

simillimus

et per omnia ingenio diis,

quam hominibus, propior, qui nunquam recte fecit, ut facëre

videretur, sed quia aliter

facëre non

potuerat (Veil. 2, 35, 2).

200

13. Me,

me (adsum, qui feci),

in me

convertlte

ferrum,

О RtttiiU: meä fraus

omnis; nihil

iste nee

àusus,

Nee

potuit: caelum

hoc et

conscid sidëra

testor (V. Aen. 9,

427).

14. Audäcem fecerat ipse timor (Ov. F. 3, 644).

15. Ut sementem feceris, ita metes (Cic. De or. 2, 65, 261).

16.Quid tam ridiculum, quam appetëre mortem, quum vitam inquiëtam tibi feceris metu mortis? (Sen. Ep. 24, 23).

17. Ab alio exspectes, altëri quod feceris (Syr. 2).

18. Malum ne aliënum feceris tuum gaudium (Syri appendix

216).

19. Quod dubïtas, ne feceris (Plin. Ep. 1, 18).

20. Fortuna, quos misëros fecit, et superstitiösos facit (Sen. Contr. 8, l==p. 381, 6).

21. Post occisum Gajum Caesärem, quern Cassius et Brutus aliique conjuräti interfecerunt, multa portenta sunt visa: Tibëris etiam ita erevit, ut prodigii loco haberetur (Porphyr, ad Ног. С 1,

 

2 = p. 4, v. 8).

 

22.

Fuit autem Attälus rex Pergämi et totius Asiae, qui populum

 

Romanum

fecit herëdem (Lambin, ad Ног. 1, 1, 12).

23.

Domum servavit, lanam fecit (Carmina lat. epigr, N 52).

24.

Ego plus,

quam

feci, facëre non possum (Cic. Fam. 11, 14, 3).

25.

Fecit illud

plena

manu (Sen. Apocol. 4 = p. 221, 18 Buecheler).

26.Mira erant in civitatibus ipsorum furta Graecorum, quae magisträtüs sui fecerant (Cic. Att. 6, 2, 5).

27.Fecit amlcus meus eo tempore, quo me instituebat herëdem,

legitïmum testamentum (Quint. Decl. 308 = p. 242 Lemaire). 28. Si quid perpëram feci, in faciem meam inspue (Petron. 75).

386.

Facio.

1.

Di pid

factd

vident (Ον. F. 2, 117).

 

2.

Factä

canam, sed

erunt, qui me finxisse

loquantur (Ον. F. 6, 3).

3. Bene

factä,

male

locatä,— male factä

arbltror (Ennius ap. Cic.

Off. 2, 18, 62 = Diehl p. 47).

4.Multi ob similitudinem morum aliéna male factä sibi objeetari putant (Tac. Ann. 4, 33).

5.Quidquid lege factum est, vindicari lege non solet (Quint. Decl. 372 = p. 479 Lemaire).

6.Est autem gloriä laus recte factorum magnorumque in rempublicam famä meritorum, quae quum optimi cujusque, turn etiam multitudïnis testimonio comprobatur (Ciç. Phil. 1, 12, 29).

7.Nihil in discordiis civilibus festinatiöne tutius, ubi facto magis, quam consulto opus est (Tac. H. 1, 62).

8.Priusquam incipias, consulto, et, ubi consulueris, mature facto

opus est (Sail. Cat. 1, 6).

9. Solon, quum

interrogaretur, cur nullum supplicium constituisset

in eum, qui

parentem

necasset, respondit, se, id neminem factu-

runi, putasse

(Cic. R.

A, 25, 70).

201

10.Factä Epicüri cum dictis discrepant (Cic. Fin. 2, 30, 96).

11.Varie sum affeitus tuis littêris: valde priore pagina perturbatus, paulum altéra recreatus (Cic. Fam. 16, 4, 1).

12. Perfectum nihil est, dum quidquam restât agendum (Praecep* turn juris = K. 2074).

13: Nee quidquam difficilius, quam reperire, quod sit omni ex parte

in suo genere perfectum (Cic. Lael. 21, 79).

14. Constat inter omnes, nihil tarn Орегоне ab aliis esse perfectum,

quod non Caesäris elegantiä commentariorum superêtur (Hirt.

В. G. 8, 1, 4).

15. Quid? credebas, dormienti haec tibi confecturos deos? (Ter.Ad.

4, 5, 59 = 693).

16.Augustus tigrim primus omnium Romae ostendit in cavea mansuefaçtam (Plin. N. H. 8, 17, 65).

17.Hieronymus, Syracusanorum rex, cujus avus Hiëro amîcus populi

Romani fuerat, ad

Carthaginienses

defëcit et propter crudelitâ-

tem superbiamque

a suis interfectus

est (Periocha Liv. 1. 24).

18.Non aetâte confectis, non mulieribus, non infantibus pepercerunt (Caes. B. G. 7, 28, 4). -

387.

Fodio.

1. Comix cornlci nunqaam confödit ocellutn (B. 586).

2.Alexander Macëdo Clitum, carissimum sibi ac fidelissimum, inter epulas transfödit (Sen. Ep. 83, 19).

3. Iliä, virgo Vestälis, ob incestum vivä defossa est (Periocha Liv. 1. 2).

4.Pelopldas in proelio, Alexandrum ut animadvertit, incensus ira, equum in eum concitavit, proculque digressus a suis, conjectu telorum confossus, concldit (Nep. 16, 5, 4).

5. Câesar tribus et viginti plagis confossus est (Suet. Julius, 82, 2).

388.

Fugio.

1.

Fîlgëre

piidor

ver unique

fidesque.

 

 

 

 

 

 

In

quorum

subiêre

locum fraudesque

 

dolique

(Ov. Met. 1, 129).

2.

Insidiaeque

et

vis

et amor scelerätus

habendi

Carmlna

mortifëro

tua sunt

suffusd

 

venenoy

 

 

 

Et

sunt

carminibus

peetöra

nigrd

 

magis.

 

 

 

Nemo

tuos

fügittnon

vir,

non

femlnä,

dentés,

 

 

Hand

puer,

haud

aetas

undlque

 

tutä

senis

(Seneca, p. 386 in

3.

Nisardi

editione)*

 

 

 

 

 

 

 

 

 

Eväsi,

effugi.

Spes

et Fortuna,

valete,

 

 

 

 

Nil

mihi

vobiscum,

ludificate

alios

(Carmina

lat. epigr. Bueche-

 

ler,

N

1498).

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

4.

Quoties

ego ipse ex cruentis ejus manibus effögi! (Cic. Mil. 7, 20).

5.

Pompejus, victus,

turpissime, amissis

etiam

castris,

solus fügit

 

(Cic. Farn. 7, 3, 2).

 

 

 

 

 

 

 

 

 

6.

Fügit me filius, et quidem ad hostem (Sen. Contr. 1, 8 =

p. 130,15).

202

7.Errant, qui in prospëris rebus omîtes impetus forturlae se putant fugisse; sapienter cogitant, qui temporibus secundis casus adversos reformidant (Ad Herenpi. 4, 17, 24).

8.Ex Pompeji filiis major occlsus est, minor fûgit (Eutr. 6, 24).

389.

Jacio.

1.Atilius Regulus consul, victis navâli proelio Poenis, in Afrïcam trajëcit (Periocha Liv. 1. 17).

2. Fratres meos in vincla conjêcit (Cic. Dej. 7, 22).

3.Quinque dies aquam in os suum non conjêcit, non micam panis. Medici ilium perdiderunt (Petron. 42).

4.

Servus lanceâ collum ejus trajëcit (Petron. 62).

5.

Polycrätes

anulum,

quo delectabatur,

in mari abjecërat (Cic. Fin.

 

5, 30,

92).

 

 

 

6.

Quotiens te pater ejus domu sua ejecit (Cic. Phil. 2, 18, 45).

7.

Atrox

cum

vento

tempestas signa

aënea in Capitolio dejecit

 

(Liv. 40, 2, 1).

 

 

8. Mihi

ita

persuasi,

Romulum fundamenta jecisse nostrae civita-

 

tis (Cic.

N. D. 3, 2, 5).

 

9.M. Antonium, magnum virum et ingenii nobllis, quae alia res

perdidit et in externos mores ac vitia non Romanä trajëcit, quam ebriètas nee minor vino Cleopätrae amor? (Sen. Ер. 83, 25).

10.Jacta aléa est (Suet. Jul. Caes. 32).

11.Hoc tantum a vobis peto, ne permoveamini stultis ac temëre

jactis vocibus quorundam, qui, quae non intellëgunt, vitupörant

12.

(Mureti

Or. 3 =

v. 2, p. 18).

 

 

 

Plebs

vënit

ас,

virides

passim

disjecta

per herbas,

13.

Potat

et

accumbit cum pare quisque suä

(Ov. F. 3, 525).

Sylldbd

Iongäy

brevi subjectä,

vocatur

iambus (Ног. А. Р. 251).

14.

Tu regere

imperio populos, Romane,

memento:

 

Mae

tibi

erunt

artes,

pacisque

impönere

morem,

Parcëre subjecüs et del\ellare superbos (V. Aen. 6, 852).

15.Ignis, in aquam conjectus, continuo restingultur et refrigeratur (Cic. Rose. com. 6, 17).

16.In te, Brute, non solum exercitüs tui, sed omnium civium ac paene gentium conjeeti oculi sunt (Cic. Epist. ad Brutum 1,9,2).

17.Solet amplissimä quaeque gloriä objecta esse semper invidiae (Amm. Marc. 17, 11, 2).

13.Rex regum Agamemnon, tempestäte in Cretam insulam rejeetus, très ibi urbes statuit (Veil. 1, 1, 2).

390.

Ac-cendo, in-cendo.

1. Clodius aedes sacras suis manibus incendit (Cic. Cael. 32, 78).

2.Pelopïdas in proelio, Alexandrum ut animadvertit, incensus ira, equum in eum concitavit, proculque digressus a suis, conjectu telorum confossus, concldit (Nep. 16, §, 4).

3.Beate vivendi cupiditäte incensi omnes sumus (Cic. Fin. 5, 29, 86).

203

391.

De-fendo, of-fendo.

1.Defendi rempublicam adulescens, non desëram senex; contempsi Catilinae gladios, non pertimescam tuos (Cic. Phil. 2, 46, 118).

2.Trimalchio, offensus convicio, callcem in faciem Fortunätae immlsit. Ilia, tanquam oculum perdidisset, exclamavit, manusque trementes ad faciem suam admövit (Petron. 74).

3.Ibi illi (= Alexandro) littërae a Darëo redduntur, quibus, ut superbe scriptis, vehementer offensus est: praecipue eum movit, quod Dareus sibi regis titulum nee eundem Alexandri nomini adscript sërat (Curt. 4, 1, 7).

392.

Prehendo.

1.Ausus (est) obrogare legibus consuj Philippus, sed apprehensum faucibus (Philippum consulem) viator non ante dimlsit, quam san-

guis in ora et oculos redundaret (Flor. 2, 5, 8= 3, 17, 8).

393.

De-scendo, a-scendo, con-scendo, e-scendo.

1.Gravissimum est ex omnibus, quae unquam in corpus tuum descenderunt, recens vulnu-s, fateor: non summam cutem rupii, pectus et viscera ipsä divisit (Sen. Ad Helv. 3, 1).

2.L. Fabius centurio, très suos nactus manipulâtes atque ab iis sublevatus, murum ascendit (Caes. B. G. 7, 47, 7).

3.L. Fabius centurio, quique unâ murum ascendërant, circumventi

atque interfecti, muro praecipitabantur (Caes. B. G. 7, 50, 3).

4.M. Octavius oppidum Salönas oppugnare instituit. Sed celeriter cives Romani, quum essent infirmi ad resistendum propter paucitatem hominum, crebris confecti vqjneribus, ad extremum auxi-

lium descenderunt servosque omnes pubères liberaverunt (Caes.

В. С 3, 9, 3).

5.Nostri se superiores discessisse existimabant, quod montem, gla-

diis destrictis, ascendissent (Caes. В. С 1, 47, 3).

6.Caesar iis, qui primi murum ascendissent, praemia proposuit (Caes. B. G. 7, 27, 2).

7.Satis constabat, Eumënem, ut sacrificaret Apollini, Delphos escensurum (Liv. 42, 15, 4).

394. .

Verto.

1. Mihi bene facëre jam ex consuetudlne in naturam vertit (Sail. Jug. 85, 9).

2.Diversis duobus vitiis^avaritia et luxuria, civitas laborat: quae pestes omnia magna imperia everterunt (Liv. 34, 4, 2).

204

3.

Caesar omnia jura divinä atque humänä pervertit proptem euni,

 

quem

sibi ipse opi'niönis erröre finxerat, principâtum

(Cic. Off.

 

1, 8,

26).

 

 

4.

Quo tempore Philippus Graeciam evertit, etiam

tum

Athênae

 

gloriä

litterarum et artium florebant (Madvig,

Lat.

Gramm.

§ 337).

5.Quid? In nubibus nunquam animadvertisti leonis formam aut hippocentauri? (Cic. Div. 2, 21, 49).

6.Platönem animadvertisse dicunt in arena geometrïcas formas quasdam esse descriptas (Cic. Reip. 1, 17, 29).

7.

Avertit

nefanda consilia Juppïter (Liv. 4,

45, 2).

8.

Omnia

perversas

possunt

cornimpëre

mentes (Ον. Tr.

2, 301).

9.Quivis beätus, versa rotä Fortünae, ante vespërum potest esse miserrimus (Amm. Marc. 26, 8, 13).

10.Нас oratione habita, mirum in modum conversae sunt omnium mentes summäque alacrltas et cupidltas belli gerendi injecta est (Caes. В. G. 1, 41, 1).

11.T. Lucretius poëta, amatorio poculo in furörem versus, quum aliquot libros per intervalla insaniae conscripsisset, quos postea

Cicero emendavit, propria se manu interfecit anno aetätis quadragesimo quarto (Suet. p. 295 Roth).

12. Versa momento temporis fortünä pugnae est (Liv. 31, 37, 7).

13.Quum illä sors édita est opulentissimo régi Asiae: „Croesus, Halym penëtrans, pervertet opum vint", hostium vim sese per-

versurum

putavit, pervertit autem

suam (Cic. Div. 2,

56, 115).

 

 

14. Conversa

subito fortuna est (Nep. 25,

10, 1).

395.

Pando.

1.Quum Caesar ad oppidum accessisset castraque ibi ponëret, pueri mulieresque ex muro, passis manibus, suo more pacem ab Romanis petierunt (Caes. B. G. 2, 13, 3).

2.Muliëres Germânos in proelium proficiscentes, passis manibus, fientes implorabant, ne se in servitutem Romanis tradërent (Caes. B. G. 1, 51, 2).

396.

Con-sido, ob-sido.

1.Quum in theâtro imperlti homines, rerum omnium rudes ignarique, consedërant, tum bella inutilia suscipiebant, tum seditiösos homines reipublicae praeficiebant, turn optime merïtos cives e civitâte ejiciebant (Cic. Flacc. 7. 16).

2.Contra castra Romana trans fluvium omnes (Carthaginienses) consedëre (Liv. 24, 41, 5).

3.Caesar prima luce omnes eos, qui in monte consedërant, ex

superioribus locis in planitiem descendëre atque arma projicëre jussit (Caes. В. С 3, 98, 1).

205

4. Platöni quum in cunis parvuio dormienti apes in labellis consedissent, responsum est, singuläri illum suavitäte oratiönis fore. Ita futurä eloquentiä provisa in infante est (Cic. Div. 1, 36, 78).

5.Nudum latro transmittit; etiam in obsessa via paupêri pax est (Sen. Ep. 14, 9).

397.

Velio.

1.Si te forte dolor aliquis pervellërit, exclamabis, ut mulier? (Cic. Tusc. 2, 20, 46).

2. Perpetuum dolôrem,

avulsus

a meis, sustinebam (Cic. Dom.

57, 145).

 

 

3. Reputa tecum, quam

nihili res

sit feminä, divulsa a viro (Erasm.

1, 182).

 

 

4.Unus ille dies mihi quidem immortalitatis instar fuit, quo in patriam redii, quum senatum egressum vidi populumque Universum, quum mihi ipsä Roma, prope convulsä sedibus suis, ad complectendum conservatorem suum progrëdi visa est (Cic. Pis. 22, 52).

398.

Solvo.

1. Egomet solvi argentum (Ter. Ad. 4, 4, 20 = 628).

2.Dii caeles^es quibusdam piissimis mortem tanquam summum praemium persolverunt (Amm. Marc. 25, 3, 15).

3.Tot quaestiönes fortünä tibi posuit, nondum illas solvisti (Sen. Ep._117, 25).

4.Beâtus ille, qui procul negotiis,

Ut priscà gens mortalium,

 

 

Paterna rura bobus exercet suis,

 

Solütus omni fenöre

(Hor. Epod. 2, 1).

 

5. Neglegëre, quid de

se

quisque

sentiat,

non solum arrogantis

est, sed etiam omnlno

dissoluti

(Cic. Off.

1, 28, 99).

6.Augustus, quum aliquos nunquam soluturos significare vult, „ad Calendas Graecas soluturos" ait (Suet. Aug. 87).

7.Vitam quae faciunt beatiorem,

Jucundissime Martiâlis, haec sunt:

Res non partd laböre, sed relictd,

Non ingratus ager, focus perennis,

Lis nunquam, toga rarcï, mens quiêta.

Vires ingenuae, salubre corpus,

Prudens simplicitas, pares amlci,

Convictus facilis, sine arte mensae,

Nox non ebriä, sed solutä curis (Mart. 10, 47).

8.Adulescens omnibus partibus absolutus et inter discipulos princeps (Larousse, Grand dictionnaire, in v. Fontenelle, p. 578 b).

9.Quem défendis, sperat se absolütum iri (Cic. Sulla, 7; 21).

206

10.Gajus Caesar dedit vitam Pompejo Penno, deinde absoluto et agenti gratias porrexit osculandum sinistrum pedem (Sen. Benef. 2, 12, 1).

399.

Volvo.

1.Involvëre diem nimbi et nox umtdä caeliim Abstiilit (V. Aen. 3, 198).

2.

Cives Romani, ne cognoscerentur,

involutis e carcëre capitibus

 

ad песет rapiebantur (Cic. Verr. 5, 28, 72).

3.

Quid de ilia

multitudlne dicemus eorum, qui capitibus involutis,

 

in piratarum

captivorum

numéro

producebantur, ut securi feri-

 

rentur? (Cic.

Verr. 5, 60,

156).

 

4.Nee ego pacem nolo, sed pacis nomine bellum involutum reformido (Cic. Phil. 7, 6, 19).

5.A. Irretitum te jam teneo et, si vere opïnor, nusquam hodie effugies. — B. Retia, quibus me involutum tenes, nimis rarà sunt (Macrob. 7, 9, 10).

400.

Exao.

1.M. Furius Camillus non proelio tantum fudit hostes, sed castris quoque exuit ingentique praedâ est potitus (Liv. 5, 19, 8).

 

401.

 

Induo.

1. Hanc

persönam induisti: agenda est (Sen. Ben. 2, 17, 2).

2. Nero

nullam vestem bis induit (Suet. Nero, 30, 2).

3.Nihil est pejus iis, qui, paulum aliquid ultra primas littëras progressi, falsam sibi scientiae persuasiönem induerunt (Quint. 1, 1,8).

402.

Minuo.

1.Tandem exspeetatä lux omnia, quae terribiliora nox fecerat, minuit (Curt. 5, 4, 26).

2. Militum vires inopiä frumenti deminuerat (Caes. В. С 1, 52, 2).

3.Caesar suum familiärem et hospïtem ereptum e manibus hostium videbat, neque ejus calamitate de tanta voluptäte quicquam fortünä deminuerat (Caes. B. G. 1, 53, 6).

4.Caesar, ut deminütae copiae redintegrarentur, impë/at certum

numërum militum civitatibus

(Caes.

B. G. 7, 31, 4).

 

5. Postquam Cn. Pompejus ad

bellum

maritïmum atque

Mithrida-

tlcum

missus est, plebis opes imminütae, paueorum

potentiä

crevit

(Sail. Cat 39, 1).

 

 

 

207

403.

Statuo.

 

1. Timldi nunquam statuere trophaeum (R. 461).

 

2. Themistöcles muros Atheniensium restituit (Nep, 2, 6, 2).

·

3.Urbem Romam a principio reges habuere; libertätem et consulätum L. Brutus instituit (Tac. Ann. 1,1).

4.

Bénéficia

in vulgus si

largîri instituëris,

peidendä sunt multä,

5.

ut semel ponas bene (Sen. B^n. 1, 2, 1).

 

Qui statuit aliquid, parte inâudlta altéra,

 

Aequum

licet statuent,

haud aequus fuit'

(Sen. Med. 198).

6.Prima Ceres ferro mortales vertëre terrant Instituit (V. Ge. 1, 147).

7.С Mucius, adulescens nobllis, penetrare in castra hostium constituit (Liv. 2, 10, 2).

8.

Anaximënes аёга deum statuit (Cic. N. D. 1, 10, 25).

9.

Scaevöla, quoniam in Tusculänum ire constituit, paulum requi-

 

escet (Cic. De or. 1, 62, 265).

 

10.

Saucii saepe homines, quum corpore debilitantur, animo tarnen

 

non cedunt neque eum relinquunt locum, quern

statuerunt de-

 

fendëre (Cic. Caecin. 15, 42).

 

11.

In Epirum ad te statui me conferre (Cic. Att. 3,

19, 1).

12.Legum conditöres festos instituerunt dies, ut ad hilaritätem homines publlce cogerentur (Sen. Tranq. 17, 7).

13.Rex regum Agamemnon, tempestâte in Cretam insulam rejectus, très ibi urbes statuit (Veil. 1, 1, 2).

14.Poenä parricidii, more majorum, haec instituta, est, ut parricldâ, virgis sanguineis verberatus, deinde culleo iusuätur cum cane, gallo gallinaceo et vipêrâ et simiä; deinde in mare profundum culleus jactatur (Digesta 48, 9, 9).

15.Pacis est comes otiique sociä et jam bene constitutae civitätis

 

quasi alumnä quaedajn

eloquentiä (Cic. Brut. 12, 45).

16.

Libertätis restitutae dulce

audltu

nomen (Liv. 24, 21, 3).

17.

Caesar

intellëgit, mortem

ab dis

immortalibus non esse supplicii

 

causa

constitutam, sed

aut necessitätem natürae, aut labörum

 

ac miseriarum quietem

esse (Cic. Catil. 4, 4, 7).

18.Nihil gravius, quam destitutae spes, torquent (Quint. Decl. 12,

19.Gladiatores, qui bene instituti sunt, accipëre plagam malunt, quam turpiter vitare (Cic. Tusc. 2, 17, 41).

20.Quae poenä ab dis immortalibus perjüro, haec eädem mendäci constituta est (Cic. Rose. 16, 46).

404.

Tribuo.

1.Tibullus, quia serpentes unä cum pelle senium exuëre dicuntur, deos crudêles vocat, quod non idem beneficium formösis tribuerint:

„Crudeles divi! Serpens

novus

exuit annos;

Formae

non ullatn fata

dedëre

moram" (Tib. 1, 4, 35) (Mureti

Or. 3 =

v. 2, p. 21).

 

 

2.Noctem natürä somno tribuit: sol exoriens quum omne animantium genus, turn praecipue hominem ad vitae munia revöcat (Erasm. 2, p. 142).

3.Hippocrates medlcus in septem gradus aetätes distribuit: finem primae putavit esse septimum annum, secundae —quartum deci-

mum, tertiae —duodetricesimum, quartae —tricesimum quintum, quintae —duo" et quadragesimum, sextae —quinquagesimum sextum, septimae —novissimum annum vitae humänae (Censorin. 14, 3).

4. Philosophiae multum adulescens temporis tribui (Cic. Off. 2, 1, 4).

5. Vulgo verItas~attriBütä vino est (Plin. N. H. 14, 22 (28), 141).

6.Zeno neque Jovem neque Junönem neque Vestam neque quemquam, qui ita appellatur, in deorum habet numéro, sed rebus inanlmis atque mutis per quandam significatiönem haec docet

tributä nomina (Cic. N. D. 1, 14, 36).

7. Pythagörae magnä veneratio ab auditoribus tributä est (Val.Max. 8, 15, Ext. 1).

8.Natürä vox innocentiae, silentium maleficio distributa (sunt) (Apul. Apol. p. 209 Nisard).

405·

Acuo.

1. Hujus propinqultas populi acuit curam patribus (Liv. 10, -45,7).

406.

Arguo.

1. Senatus nee liberavit ejus culpae regem neque arguit (Liv. 41, 19, 6).

407.

 

 

 

 

Di-пщ, Ob-ruo. E-ruo.

 

1.

Alexander Thebas

diruit (Cic. Inv. 1, 50,93).

 

2.

Eodem

anno,

quo

Carthago concidit,

L. Mummius

Corinthum

 

fundltus

eruit

(Veil. 1, 13,1)^

 

 

3.

Domltae nuper Boeotiae et urbis in ea

nobilissimae,

ad solum

 

dirutae,

species repraesentabatur animis

(Curt. 3, 10,7).

4.Haec oppida quondam florentissima fuerunt, nunc diruta ante oculos jacent (Cic. Fam. 4, 5, 4).

5.„Vobiscum", inquit rex, „o juvënes et mei aequâles, urbium, invictarum ante me, munimenta superavi, montium juga, perenni

nive obrütä, emensus

sum" (Curt. 7, 11, 8).

6. Quot post excidium

Trojae sunt erutä regna?

14 Соболевский. Хрестоматия — 445

209